- ACCLAMANDI ritus
- ACCLAMANDI ritusPrincipibus aliisque, olim atuqe etiamnum usitatus est. De Principibus vide tum alibi, tum supra, in voce Abrech. De Philosophis Rhetoribusque dicemus in voce Sophos: pauca tamen et hîc praelibaturi. Formulam proponit Cicero de Orat. l. 3. Bene et praeclare! Belle et praeclare! vel, ut Graeci, καλῶς, ἀληθς῀ς.σοφῶς, Vide Plut. de Audit. Exemplum habes apud A. Gellium l. 1. c. 5. ubi de Musonio Philosopho. Idque, usque ad adulationem, fiebat. Philostrat. in Alexandro Seleuciensi: Εὐςταλὴς δὲ οὕτω τοῖς Α᾿θηναίοις ἔδοξε ὡς καὶ βόμβον διελθεῖν αὐτῇ ἔτι σιωπῶντος, ἐπαςνεσάντων αὐ τοῦ τὸ ἐύχημον. Ita bene compositus Atheniensibus videbatur, ut et bombo sive acclamatione etiam tacentem illum exciperent, laudantes decoram dius staturam. Addebant nonnumquam, nutum, gestum, manuumque plausum, Quintilian. Institution. l. 5. c. 2. At nunc, inquit, proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt mode, verum etiam excurrunt, et cam indecora exsultatione exclamant. Unde et Themistius Euphrades Orat. cui tit. Sophista, Α῎ρα οἴεςθέ με ὦ ἀνδρες ἐπιδεῶς ἔχοντα ἔτι κροτου τε καὶ ἐκβομβήϚεων ὧν δαψιλῶς μοι εἰώθατε χορηγεῖν ἑκάςτατε, ὅταν λέγω, Putatis ne igitur, ô Viri, me adbuc indigere vestrô plausu vel acclamationibus, quibus etiam exsultando me copiose semper soletis excipere, quando verba ad vos habeo. Imo plaudendi quoque et Acclamandi Ars fuit apud Romanos, ita ut concentum quendam ederent, uti discimus ex Plin. initiô Panegyr. Tacito Annal. l. 16. Suetonio in Nerone c. 20. Vide Iac. Oiselium IC. Notis in Gellium loc. cit. et l. 9. c. 15. et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.